Reproducció de la Carta Pobla
Transcripció de la Carta Pobla de Benicarló[modifica]
Població del loch de Benicarsló, en terme de Paníscola.
In Christi nomine. Notum sit cunctis, quod ego, Ferrandus Perez de Pina, tanquam procurator constitutus in hac parte per dominum Jacobum, Dei gratia regem Aragonum et Regni Maioricarum, comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispesulani, cum hoc publico instrumento, dono et.stabilio vobis, Raymundo de Pulcromonte et Poncio de Pulcromonte, et Petro Serrat, et Arnaldo Rogerio, et Bernardo de Olivella et Bernardo Francia et omnibus aliis populatoribus et habitatoribus, usque ad triginta numerum, et omnibus successoribus vestris imperpetuum, quandam alquaream quod est infra terminos castri Peniscole, que dicitur Benicastló, cum omnibus terminis et pertinenciis suis, que afrontat orie in mare, a meridie in Bassa de Foze, que est inter Tossal e Les Figueres, occidente sicut aque vertunt tempore pluviarum ex parte de Càlig, a tertio in Rivo Sicco. Sicut terminatur et affrontatur, dono vobis es stabilio predictis usque ad triginta numerum et omnibus successoribus vestris imperpetuum, ad populandum et habitandum, sic igitur alchariam predictam in omnibus ingressibus et egressibus suis, cum pascuis et venacionibus omnibus et cum erbis et lignis et lignaminibus; cum aquis et terris cultis et heremis, vilariis et nemoniribus; cum omnibus cunctis ademprivis ibidem pertinentibus et debentibus pertinere prout melius et plenius dici, scribi et intellegi, et ex cogitari potest ad vestrum comodum et salvamentum et bonum intellectum vestri et vestrorum. Ita quod predictam alqueriam, vos et vestri deinceps habeatis, teneatis, possideatis et explectetis secure et potenter et integre, ad bonum forum et modum sive consuetudinem civitatis Cesarauguste, in omnibus et per omnia. Nos, predictos pupulatotores et habitadores, recepimus in presenti alqueriam predictam, secundum formam superius scriptam, per nos et omnes successores nostros et per omnes alios populatores et habitadores recepimus in presenti alqueriam predictam usque ad XXXª numerum. Et promittimus et convenimus bona fide inde esse boni et fideles homines in omnibus et per omnia per secula cuncta. Unde ego, Ferrandus Perez, dono vobis predictis cum ecclesia et furno et fabrica qui benefficium actingerit ibi vos serviat. Et aliquis castellanus nec baiulus non posse nec licitum habeat vendendi aquam, nec illius loci erbam, nec terminos, nec mittere aliquod albarra super vos. Et vos et omnes populatores sitis franchi et liberi ex omni mercaderia per mare et terra, de leuda et de peatge ex directo domini regis et nullus ausus sic vos pignorare nisi debitor vel fiducia sitis. Et vos detis decimam et primiciam legaliter pani, et vini, et olei, et de canemo, et de lino, et de capritis, et agnis et non de aliquid.
Quod est actum apud Dertusam, XVIIIª kalendas iulii, anno Domini millessimo CCº tricesimo sexto.
S [signe] num Ferrandi Perez de Pina, qui hec laudo et concedo et firmo.
Testes [Fol. XVI v.] firmare rogo. S [signe] num Trincavelli, vicecomitis de Bresis. S [signe] num Gracie Perez de Pina. S [signe] num Thome Garridelli, testium.
Signum [signe reial] Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et Regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani, qui hec concedimus et firmamus ut superius continetur. Apositum mandato domini regis CCº XXXº septimo, in Paniscola.
Guillermus Viatlis, notarii publici Dertuse, qui hec scripsit et hic sig [signe notarial] num fecit, die anno prenotatis.